Browse Chants | Cantus Manuscript Database

Browse Chants

Displaying 2001-2075 of 2075 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
CH-E 121 442 1 Joannes Jesu Christo multum dilecte

Joannes Jesu Christo multum dilecte virgo | Tu ejus amore carnalem in navi parentem liquisti | Tu leve conjugis pectus respuisti messiam secutus | Ut ejus pectoris sacra meruisses fluenta potare | Tuque in terra positus gloriam conspexisti filii dei | Quem solum sanctis in vita creditur contuenda esse perenni | Te Christus in cruce triumphans matri suae dedit custodem | Ut virgo virginem servares atque curam suppeditares | Tute carcere flagrisque fractus testimonio pro Christi es gavisus | Idem mortuos suscitas inque Jesu nomine venenum forte vincis | Tibi summus tacitum caeteris verbum suum pater revelat | Tu nos omnes precibus sedulis apud deum semper commenda Joannes Christi care

Joannis Evang. MI Sq g02404 ? Image
CH-E 121 444 1 Laus tibi Christe | Cui

Laus tibi Christe | Cui sapit quod videtur caeteris esse surdastrum | Famulatu cujus omnis competit sexus et aetas | Recentes atque teneri milites Herodiano ense trucidati te hodie praedicaverunt | Licet necdum potuerint ligula effusione tamen te Christe sui sanguinis praeconati sunt | Lac cum cruore fundentes ad deum clamitaturum | Uda pupilli quem gena miseret et innocentis | Quis athletarum fortissimus umquam | Exercitibus tantam Christe suis contulit victoriam | Quantam vagiens coaevulis tuis | Tu praestitisti mittens eos caelum regnaturos perpetim | O Christi praecones clari floresque martyrum corusci | Ut confessorum insignes gemmulae sanctorum | Atque sterilium in mundo virginum | Cari filioli dulces pusioli nos juvate precibus | Quas Christus innocentem mortem vestram miserans | Pro sese maturatam placidus exaudiens nos regno suo dignetur

Nat. Innocentium MI Sq ah53156 ? Image
CH-E 121 447 1 Gaude Maria virgo dei genetrix

Gaude Maria virgo dei genetrix | Quae promissis Gabrielis | Spe devota credidisti | Numine tu sancti spiritus repleta gignis clausa filium | Qui mundi regit machinam | In tuo partu ad turrim gregis canunt angeli | Quippe jacente suo rectore in praesepio urbis Bethlemiticae | Te nomen Jesu edocuit caelestis nuntius | Quod circumciso imponeres intacta filio | Qui scit solus nostra crimina cum patre sanctoque spiritu rite circumcidere | Ad tuas manus magi tria munera deferunt | Quae vitam nostram et fidei figurant regulam | Te primum Christus potentatus sui instruxit dolentem gloriam | Te primo signo deitatis suae donaverat vina faciens | Ergo precamur ut nostri reatus apud clementem patrem fias interventrix | Qui te in terris ejus hic parentem delegit quem rex caeli regem generavit | Et te jam splendentem in praesentia dei | Te corde contrito te flagitamus nos nos tuorum ut mansorem viscerum tueri preceris

Octava Nat. Domini MI Sq ah53027 ? Image
CH-E 121 450 1 Festa Christi omnis christianitas celebret

Festa Christi omnis christianitas celebret | Quae miris sunt modis ornata cunctisque veneranda populis | Per omnitenentis adventum atque vocationem gentium | Ut natus est Christus est stella magis visa lucida | At illi non cassam putantes tanti signi gloriam | Secum munera deferunt parvulo offerant ut regi caeli quem sidus praedicat | Atque aureo tumidi principis lectulo transito Christi praesepe quaeritant | Hinc ira saevi Herodis fervida invidi recens rectori genito Bethleem parvulos praecipit ense crudeli perdere | O Christe quantum patris exercitum juvenis doctus ad bella maxima populis praedicans colligis sugens cum tantum miseris | Anno hominis trigesimo subtus famuli se inclyti inclinaverat manus deus consecrans nobis baptisma in absolutionem criminum | Ecce spiritus in specie ipsum alitis innocuae uncturus sanctis prae omnibus visitat semper ipsius contentus mansione pectoris | Patris etiam insonuit vox pia veteris oblita sermonis paenitet me fecisse hominem | Vere filius es tu meus mihimet placitus in quo sum placatus hodie te mi fili genui | Huic omnes ausculate populi praeceptori

Epiphania MI Sq ah53029 ? Image
CH-E 121 453 1 Iste dies celebris constat | Ob

Iste dies celebris constat | Ob trinitatis manifestam in terris notionem | Cujus Joannes mediastinus fuit semper felix | Fit patris vox ad filium baptizatum | Et spiritum in specie corporali hunc invisit ut columba | Mansurus super eum uncturus et prae consortibus | Res istae natos dei baptismo nos creari capacesque ipsius testantur spiritus | Misericors igitur genitor precamur | Ut in quibus displicet tuae bonitati eius membris junctos foveas in quo tibi bene complacuit unico nato tuo | Ergo persolvamus gratias deo patri | Qui nos cohaeredes fecerat Christi sui | Et prodigo sui sanguinis Christo | Spiritui quoque cordis unctori | Jubilemus

Octava Epiphaniae MI Sq ah53031 ? Image
CH-E 121 455 1 Virginis venerandae de numero sapientum

Virginis venerandae de numero sapientum festa celebremus socii | Filiae matris summi regis sacrosanctae Mariae | Quam sibi in sororem dei adoptavit filius | Haec corpus suum domuit freno jejunii | Et luxuriam secuit ense agoniae | Istaec contra cunctos mortis dimicavit impetus | Et hostem cruentum freta Christi dextra straverat | Haec sponsum ad aula caeli sese invisentem alacris | Corde jucundo secuta ejus ingressa thalamum | Tute jam dulcibus plena deliciis | Christo miserias nostras suggerito | Nobis consolationem precando

Comm. unius Virginis MI Sq ah53246 ? Image
CH-E 121 456 1 Concentu parili hic te Maria

Concentu parili hic te Maria veneratur populus teque piis colit cordibus | Generosi Abraham tu filia veneranda regia de Davidis stirpe genita | Laetare mater et virgo nobilis Gabrielis archangelico quae oraculo credula genuisti clausa filium | In cujus sacratissimo sanguine emundatur universitas perditissimi generis ut promisit deus Abrahae | Te virga arida Aaron flore speciosa te figurat Maria sine viri semine nato floridam | Tu porta jugiter serata quam Ezechielis vox testatur Maria soli deo pervia esse crederis | Sed tu tamen matris virtutum dum nobis exemplum cupisti commendare subisti remedium pollutis statutum matribus | Ad templum detulisti tecum mundandum qui tibi integritatis decus deus homo genitus adauxit intacta genetrix | Laetare quam scrutator cordis et renum probat habitatu proprio singulariter dignam sancta Maria | Exsulta cui parvus arrisit tunc Maria qui laetari omnibus et consistere suo nutu tribuit | Ergo quique colimus festa parvuli Christi propter nos facti ejusque piae matris Mariae | Si non dei possumus tantam exsequi tardi humilitatem forma sit nobis ejus genetrix | Laus patri gloriae qui suum filium gentibus et populo revelans Israel nos sociat | Laus ejus filio qui suo sanguine nos patri reconcilians supernis sociavit civibus | Laus quoque semper sancto spiritui sit amborum per aevum

Purificatio Mariae MI Sq 508003 ? Image
CH-E 121 460 1 Nostra tuba regatur fortissima dei

Nostra tuba regatur fortissima dei dextra | Et preces audiat aure placatissima et serena ita enim nostra | Laus erit accepta voce si quod canimus canat pariter et pura conscientia | Et ut haec possimus omnes divina nobis semper flagitemus adesse auxilia | Illo namque sine valet mens nulla dignum ipsi cogitare et meditari humana | Arta nobis est via proposita relinquentes latam quae ducit ad loca tartarea | Christi vestigia sequamur clara et non caduca gaudia | Hic quia est vita illic mors atra et sempiterna tormenta | O bone rex pie juste misericors qui es via et janua | Portas regni quaesumus nobis reseres dimittasque facinora | Ut laudemus nomen nunc tuum atque per cuncta saecula

Sabb. Septuagesimae MI Sq ah53033 ? Image
CH-E 121 463 1 Laudes salvatori voce modulemur supplici

Laudes salvatori voce modulemur supplici | Et devotis melodiis calesti domino jubilemus messiae | Qui se ipsum exinanivit ut nos perditos liberaret homines | Carne gloriam deitatis occulens | Pannis tergitur in praesepi miserans praecepti transgressorem pulsum patria paradisi nudulum | Joseph Mariae Simeoni subditur | Circumciditur et legali hostia mundatur ut peccator nostra qui solet relaxare crimina | Servi subiit manus baptizandus et perfert fraudes temptatoris fugit persequentum lapides | Famen patitur dormit et tristatur ac lavat discipulis pedes deus homo summus humilis | Sed tamen inter haec abjecta corporis | Ejus deitas nequaquam quivit latere signis variis et doctrinis prodita | Aquam nuptiis dat saporis vinei | Caecos oculos claro lumine vestivit lepram luridam tactu fugat placido | Putres suscitat mortuos membraque curat debilia | Fluxum sanguinis constrinxit et saturavit quinque de panibus quina milia | Stagnum peragrat fluctuans ceu siccum litus ventos sedat | Linguam reserat constrictam reclusit aures privatas vocibus febres depulit | Post haec mira miracula talique | Sponte sua comprehenditur et damnatur | Et se crucifici non despexit | Sed sol ejus mortem non aspexit | Illuxit dies quem fecit dominus | Mortem devastans et victor suis apparens dilectoribus vivus | Primo Mariae dehinc apostolis | Docens scripturas cor aperiens ut clausa de ipso reserarent | Favent igitur resurgenti Christo cuncta gaudiis | Flores segetes redivivo fructu vernant et volucres gelu tristi terso dulce jubilant | Lucent clarius sol et luna morte Christi turbida | Tellus herbida resurgenti plaudit Christo quae tremula ejus morte se casuram minitat | Ergo die ista exsultemus qua nobis viam vitae resurgens patefecit Jesus | Astra solum mare jucundentur et cuncti gratulentur in caelis spiritales tonanti chori trinitati

Dom. Resurrectionis MI Sq ah53036 ? Image
CH-E 121 468 1 Is qui prius habitum mortalem

Is qui prius habitum mortalem induit pugnaturus immortale jam nunc | Resurgens et impassibile corpus sumpsit imperaturus caelis et terris et mari | Qui ad consessum patris ejus exaltatus manu dextera | Inde cursum fluminibus dat et vocem | Et christianum orbem firmat semper et marinos fluctus compescit sic | Ut stabile fundamen ecclesiae suae potenter componat | Et domus ejus spendescat in finem usque dierum

Fer. 2 p. Pascha MI Sq ah53047 ? Image
CH-E 121 469 1 Christe domine laetifica sponsam tuam

Christe domine laetifica sponsam tuam ecclesiam | In his festis quibus eam Christe tibi sponsaveras | Allatis illi dotalibus valde miris | Nunc morte tua tristes sanctas feminas atque viros mulsisti resurgendo | Nunc residens ad patris dextram | Omni mortis ab incursu nos Christe tuere

Fer. 3 p. Pascha MI Sq ah53048 ? Image
CH-E 121 470 1 Agni paschalis esu potuque dignas

Agni paschalis esu potuque dignas | Moribus sinceris praebeant omnes se christianae animae | Pro quibus se deo hostiam obtulit ipse summus pontifex | Quarum frons in postis est modum ejus illita sacrosancto cruore et tuta a clade Canopica | Quarum crudeles hostes in mari rubro sunt obruti | Renes constringat ad pudicitiam | Pedes tutentur adversus viperas baculosque spiritales contra canes jugiter manu bajulent | Ut pascha Jesu mereantur sequi quo de barathro victor rediit | En redivivis mundus ornatibus | Christo consurgens fideles admonet post mortem melius cum eo victuros

Fer. 4 p. Pascha MI Sq ah53050 ? Image
CH-E 121 472 1 Grates salvatori ac regi Christo

Grates salvatori ac regi Christo dei solvant | Omnes insularum incolae | Quem spectatum diu jam tenent | Et leges ejus mentibus captent promptulis | Quos derelicto populo delegit Judaeo de Abrahae carne genito | Et per fidem quos Abrahae | Natos fecit et cognatos suos sanctum per sanguinem | O Christe consanguineae naturae nostrae nos fove | Atque per divinam potentiam tuere ab omni incursu inimici et insidiis | Quem per carnis edulium | Delusisti hamo tuae majestatis fili dei | Tu resurgens imperitas non moriturus amplius | Tu mortalem nostram et terream naturam resurgens incorruptivam fecisti atque caelis invexisti

Fer. 5 p. Pascha MI Sq ah53052 ? Image
CH-E 121 473 1 Laudes deo concinat orbis ubique

Laudes deo concinat orbis ubique totus qui gratis est liberatus | Per summi patris indulgentiam qui miserans quod genus humanum casu succubuit veterano | Misit huc natum suum in terras | Ut sua dextra jacentes caeno levaret polo restitueretque patriae | Hic ergo genitus illibatae matris utero | Hic vixit solus homo absque naevo et sine dolo | Coluber Adae male suasor | Quem sua non infecit fraude | Quin ipse carnis ejus esca petita avide | Delusus hamo deitatis victus est in aevum | Igitur omnes quibus princeps hujus saeculi | Quae sibi placita sunt inflixit quosque perdidit | Huic haerete in quo suum nihil invenit | Nam ipsi adhaerentes nequaquam potest perdere | Gratias nunc et in saecula | Omnipotenti redemptori jubilemus

Fer. 6 p. Pascha MI Sq ah53053 ? Image
CH-E 121 476 1 Carmen suo dilecto ecclesia Christi

Carmen suo dilecto ecclesia Christi canat ob quam patrem matremque deserens | Deus nostra se vestiit natura et synagogam respuit | Christe tuo sancto latere sacramenta manarunt illius | Tui ligni adminiculo conservatur in salo saeculi | Hanc adamans conjugem clauderis Gazae sed portas effracturus illius | Hanc etiam hostibus eruiturus es congressus tyranno Golitah | Quem lapillo prosternens unico | Ecce sub vite amoena Christe ludit in pace omnis ecclesia | Tute in horto resurgens Christe hortum florentis paradisi tuis | Obstructum diu reseras domine rex regum

Sabbato in Albis MI Sq ah53054 ? Image
CH-E 121 477 1 Haec est sancta sollemnitas sollemnitatum |

Haec est sancta sollemnitas sollemnitatum | Insignita triumpho Christi | Qui devicit imperium | Male potens diaboli | Suo nos precioso sanguine | Ejus de potestate eruens | Redempti ergo gratias agamus nostro redemptori | Rex regum Christe cui angelorum chori juge famulantur | Vultu placido homines in tuis laudibus sedulorum pius intuere | Quorum mortibus condolens in tantum humilis factus es ut morte subires | Tu devictis inferni legibus resurgens crucem per orbem gentibus imperas omnipotens filius dei

Octava Paschae MI Sq ah53056 ? Image
CH-E 121 479 1 Judicem nos inspicientem crypta cordis

Judicem nos inspicientem crypta cordis rimantem in commune precemur | Proprias illi puras conscientias possimus ut exhibere | Deus patiens juste clemens atque tremende | Tu vis parcere magis paenitenti quam plecti | Tu non pasceris morte morientum sed eos suscitas | Nec gaudes deus in perditione qui Stygem properant | Tuis civibus angelis est gaudium pravo crimina sua puniente | Credo pereat ut unus pusillulus non est placitum tuo in conspectu | Tu nos serva jugiter omni a malo deus juste judex | Et non quando veneris omnibus digna factis redditurus | Nosmet habeas punire sed munerari

Dom. 2 p. Pascha MI Sq ah53057 ? Image
CH-E 121 480 1 Laus tibi sit o fidelis

Laus tibi sit o fidelis deus | Qui numquam confundis in te confidentes sed eos magis glorificas | Tu propugnaculum adversus hostiles incursatus et insidias | Pastor noster disruptor laquei | Tu conservas qui timent te valde magnam dulcedinem deus indulgens

Dom. 3 p. Pascha MI Sq ah53058 ? Image
CH-E 121 481 1 En regnator caelestium et terrenorum |

En regnator caelestium et terrenorum | Victor fortis infernalium regnorum | In sede sibimet digna sedens rector angelorum | Humanos labores indulgens miseratur eorum qui timent potestatis ipsius nutum | Idcirco mundus omnis plaudat jubilet canat exsultans cunctorum saeculorum rectori

Dom. 4 p. Pascha MI Sq ah53059 ? Image
CH-E 121 482 1 Laeta mente canamus deo nostro

Laeta mente canamus deo nostro | Qui defectam peccatis semper novat ecclesiam | Et eam pallidulam de radio veri solis illuminat | Et terrae de Mesraim eduxit fornacibus ignitis | Quique in omni tribulatione eam exaudit | Insuper caelesti nutrit pane et cultum docet suum | Quin de petra melle dulci eam adimplet

Dom. 5 p. Pascha MI Sq ah53060 ? Image
CH-E 121 483 1 Haec est sancta sollemnitas sollemnitatum*

Haec est sancta sollemnitas sollemnitatum*

Inventio Crucis MI Sq ah53056 * Image
CH-E 121 483 2 Summi triumphum regis prosequamur laude |

Summi triumphum regis prosequamur laude | Qui caeli qui terrae regit sceptra inferni jure domito | Qui sese pro nobis redimendis permagnum dedit pretium | Huic nomen exstat conveniens Idithun | Nam transilivit omnes strenue montes colliculosque Bethel | Saltum de caelo dedit in virginalem ventrem inde in pelagus saeculi | Postquam illud suo mitigavit potentatu tetras Phlegetontis assiliit tenebras | Principis illius disturbato imperio | Maniplis plurimis inde erutis mundum illustrat suo jubare | Captivitatemque detentam inibi victor duxit secum | Et redivivum jam suis se praebuit servis et amicis | Denique saltum dederat hodie maximum nubes polosque cursu praepeti transvolans | Celebret ergo populus hunc diem credulus cujus morbida Idithun corpora in semetipso altis sedibus caeli invexit dei filius | Et tremens judicem exspectet adfuturum ut duo angeli fratres docuerunt | Qui Jesus a vobis assumptus est in caelum iterum veniet ut vidistis eum | Nam Idithun nostrum vocibus sedulis omnes imploremus | Ut a dextris patris qui sedet spiritum mittat nobis sanctum | In finem saeculi ipse quoque semper sit nobiscum

Ascensio Domini MI Sq ah53067 ? Image
CH-E 121 486 1 O quam mira sunt deus

O quam mira sunt deus tua portenta | Qui spretum suis et extraneis odiosum | Utrisque et amandum et valde terribilem fecisti | Ex praecognita fame et erogatione frumenti | Qui fratris minimi causa per vas argenteum cognitus est fratribus qui nos ad terram promissae mansionis pharao perducat extincto

Dom. p. Ascensionem MI Sq ah53069 ? Image
CH-E 121 487 1 Sancti spiritus adsit nobis gratia |

Sancti spiritus adsit nobis gratia | Quae corda nostra sibi faciat habitaculum | Expulsis inde cunctis vitiis spiritalibus | Spiritus alme illustrator hominum horridas nostrae mentis purga tenebras | Amator sancte sensatorum semper cogitatuum | Infunde unctionem tuam clemens nostris sensibus | Tu purificator omnium flagitiorum spiritus | Purifica nostri oculum interioris hominis | Ut videri supremus genitor possit a nobis | Mundi cordis quem soli cernere possunt oculi | Prophetas tu inspirasti ut praeconia Christi praecinuissent inclyta | Apostolos confortasti uti tropaeum Christi per totum mundum veherent | Quando machinam per verbum suum fecit deus caeli terrae marium | Tu super aquas foturus eas numen tuum expandisti spiritus | Tu animabus vivificandis aquas foecundas | Tu aspirando das spiritales esse homines | Tu divisum per linguas mundum et ritus adunasti domine | Idolatras ad cultum dei revocans magistrorum optime | Ergo nos supplicantes tibi exaudi propitius sancte spiritus | Sine quo preces omnes cassae creduntur et indignae dei auribus | Tu qui omnium saeculorum sanctos | Tui numinis docuisti instinctu amplectendo spiritus | Ipse hodie apostolos Christi | Donans munere insolito et cunctis inaudito saeculis | Hunc diem gloriosum fecisti

Dom. Pentecostes MI Sq ah53070 ? Image
CH-E 121 490 1 Benedicto gratias deo | Nos referamus

Benedicto gratias deo | Nos referamus benedicti illius sancta manu | Atque signati digitorum ipsius charismate | Qui perditos terrigenas recreasti | Per unicum natum tuum sancte pater veram vitam dans ad mortem | Natura qui te nostra vestire Christe dignatus es | Et eam pro peccatis humanis patri tuo obtulisti acceptum in sacrificium | Sanctissime spiritus patris filiique | Remissio omnium vera peccatorum restitutioque omnis innocentiae atque sanctitatis donator eximiae | Tibi creatori sit patri principatus | Tibi redemptori sit regnum Jesu Christo | Spirituique sanctificatori | Et cordium illuminatori perpes potestas

Octava Pentecostes MI Sq ah53080 ? Image
CH-E 121 492 1 Sancti Baptistae Christi praeconis | Sollemnia

Sancti Baptistae Christi praeconis | Sollemnia celebrantes laudibus ipsum sequamur | Ut ad viam quam praedixit asseclas suos perducat | Devoti te sanctissime hominum amice Jesu Christi flagitamus ut gaudia percipiamus | Apparens quae Zachariae Gabriel repromisit qui tuam celebrarent obsequiis nativitatem | Et per haec festa aeterna gaudia adipiscamur | Qua sancti dei sacris deliciis laeti congaudent | Te qui praeparas fidelium corda | Ne quid devium vel lubricum deus in eis inveniat | Te deposcimus ut crimina nostra et facinora continua prece studeas absolvere | Placatus ut ipse suos semper invisere fideles | Et mansionem in eis facere dignetur | Et agni vellere quem tuo digito | Mundi monstraveras tollere crimina nos velit induere | Ut ipsum mereamur angelis associi | In alba veste sequi ad portam clarissimam | Amice Christi Joannes

Joannis Baptistae MI Sq ah53163 ? Image
CH-E 121 494 1 Petre summe Christi pastor et

Petre summe Christi pastor et Paule gentium doctor | Ecclesiam vestris doctrinis illuminatam | Per circulum terrae precatus adjuvet vester | Nam dominus Petre caelorum tibi claves dono dedit | Armigerum Benjamin Christus te scit suum vasque lectum | Mare planta te Petre Christus conculcare tuae dedit caritati | Umbram tui corporis infirmis debilibusque fecit medicinam | Doctiliquos philosophos te Paule Christus dat vincere sua voce | Multiplices victorias tu Paule Christo per populos acquisisti | Postremo victis omnibus barbaris | Ad arcem summi pergitis culminis germanos discordes sub jugum Christi pacatos jam coacturi | Ibi Neronis feritas principes apostolorum proeliis plurimis victores diverse te Petre et Paule addixerat poenae mortis | Te crux associat te vero gladius cruentus mittit Christo

Petri, Pauli MI Sq ah53210 ? Image
CH-E 121 496 1 Rex regum deus noster colende

Rex regum deus noster colende | Tu moderaris militiam christianam | Bellandi gnaros horribili proelio destinando | Consules scios rei publicae | Dando magistros tuis populis | Nec enim falleris eligendi sapiens | Quem cui subroges ministerio deus | Ex quibus est sacer iste sacerdos | Qui in pace degens ecclesiae sanctae | Consiliatus est qualiter hostis irruptionem | Quae solet incautis saepe evenire praemunivisset | Iste haereticis invisus atque paganis necnon regi omnium malorum | Gaudet se domini participatum tenere hostes ejus perferens cum illo | Tu nobis triticum dispensator optime | Doctrinae domini impertire jugiter | Caelestem quatenus remeare patriam | Possimus abundantibus alimoniis o miles dei praecelse

Eusebii MI Sq ah53243 ? Image
CH-E 121 498 1 Laurenti David magni martyr milesque

Laurenti David magni martyr milesque fortis | Tu imperatoris tribunal | Tu manus tortorum cruentas | Sprevisti secutus desiderabilem atque manu fortem | Qui solus potuit regna superare tyranni crudelis | Cujusque sanctus sanguinis prodigos facit amor milites ejus | Dummodo illum liceat cernere dispendio vitae praesentis | Caesaris tu fasces contemnis et judicis minas derides | Carnifex ungulas et ustor craticulam vane consumunt | Dolet impius urbis praefectus victus a pisce assato Christi cibo | Gaudet domini conviva favo conresurgendi cum ipso saturatus | O Laurenti militum David invictissime regis aeterni | Apud illum servulis ipsius deprecare veniam semper martyr milesque fortis

Laurentii MI Sq ah53173 ? Image
CH-E 121 499 1 Congaudent angelorum chori gloriosae virgini

Congaudent angelorum chori gloriosae virgini | Quae sine virili commixtione genuit | Filium qui suo mundum cruore medicat | Nam ipsa laetatur quod caeli jam conspicatur principem | In terris cui quondam sugendas virgo mammillas praebuit | Quam celebris angelis Maria Jesu mater creditur | Qui filii illius debitos se cognoscunt famulos | Qua gloria in caelis ista virgo colitur | Quae domino caeli praebuit hospitium sui sanctissimi corporis | Quam splendida polo stella maris rutilat | Quae omnium lumen astrorum et hominum atque spirituum genuit | Te caeli regina haec plebicula piis concelebrat mentibus | Te cantu melodo super aethera una cum angelis elevat | Te libri virgo concinunt prophetarum chorus jubilat sacerdotum apostoli Christique martyres praedicant | Te plebis sexus sequitur utriusque vitam diligens virginalem caelicolas in castimonia aemulans | Ecclesia ergo cuncta te cordibus teque carminibus venerans | Tibi suam manifestat devotionem precatu te supplici implorans Maria | Ut sibi auxilio circa Christum dominum esse digneris per aevum

Assumptio Mariae MI Sq ah53104 ? Image
CH-E 121 502 1 Stirpe Maria regia | Procreata

Stirpe Maria regia | Procreata regem generans Jesum | Laude digna angelorum sanctorum | Et nos peccatores tibi devotos intuere benigna | Tu pios patrum mores ostentas in te sed excellis eosdem | Patris tui Salomonis in te lucet sophia | Et Ezechiae apud deum cor rectum sed numquam in te corrumpendum | Patris Josiae adimplevit te religiositas | Summi etiam patriarchae te fides totam possedit patris tui | Sed quid nos istos recensemus heroas | Cum tuus natus omnes praecellat illos atque cunctos per orbem | Nos hac die tibi gregatos serva virgo in lucem mundi qua prodisti paritura caelorum lumen

Nativitas Mariae MI Sq ah53095 ? Image
CH-E 121 504 1 Magnum te Michaelem habentes pignus |

Magnum te Michaelem habentes pignus | Civium nostrorum si tamen servi studeamus esse dei | Poscimus ut tuis precibus consortes mereamur fieri | Eorum beatitudinis ineffabilis | Quam in dei conspectu eos habere confidimus | Qui est beatitudo vera sanctorum perpetuo | Quod quia scimus non posse fieri | Nisi bonis studeatur meritis | Poscimus ut deum sanctos mores nos instruere semper postules | Ut introire valeamus aulam quae non recipit ullam maculam | Tu qui dei caritatem retinens | Immortalis perdurasti Michael | Post portem requiem nobis deprecare

Michaelis MI Sq ah53191 ? Image
CH-E 121 505 1 Angelorum ordo sacer dei sereno

Angelorum ordo sacer dei sereno semper vultu jucundate | Qui laude ipsius semper favum dulci pasceris in aevum | Cursum vitae nostrae numquam stabilem tuis supplicationibus commenda deo | Qui licet excelsus regnet in caelis infima terrae pius intendit

Michaelis MI Sq ah53193 ? Image
CH-E 121 506 1 Dilecte deo Galle perenni |

Dilecte deo Galle perenni | Hominibusque et coetibus angelorum | Qui Jesu Christi oboediens arduae suasioni | Praedia patris gremium matris | Conjugis curam ludicra nati | Sprevisti pauperem pauper dominum sequens | Et crucem gaudiis praetulisti lubricis | Sed Christus pretio centuplicato | Haec compensat ut dies iste testatur | Dum tibi nos omnes filios dulci subdit affectu | Sveviamque suavem patriam tibi Galle donavit | Necnon et judicem in caelis apostolorum choro junctum te fecit sedere | Te nunc suppliciter precamur ut nobis Jesum Christum Galle postules favere | Et locum corporis ejus pace repleas | Ac tuos supplices crebra prece subleves | Ut tibi debitam honorificentiam | Laetabundi semper mereantur solvere | O Galle deo dilecte

Galli MI Sq ah53149 ? Image
CH-E 121 508 1 Psallat ecclesia mater illibata et

Psallat ecclesia mater illibata et virgo sine ruga honorem hujus ecclesiae | Haec domus aulae caelestis probatur particeps | In laude regis caelorum et cerimoniis | Et lumine continuo aemulans civitatem sine tenebris | Et corpora in gremio confovens animarum quae in caelo vivunt | Quam dextra protegat dei | Ad laudem ipsius diu | Hic novam prolem gratia parturit foecunda spiritu sancto | Angeli cives visitant hic suos et corpus sumitur Jesu | Fugiunt universa corpori nocua | Pereunt peccatoris animae crimina | Hic vox laetitiae personat | Hic pax et gaudia redundant | Hac domo trinitatis laus et gloria semper resultant

In Dedicatione Eccl. MI Sq ah53247 ? Image
CH-E 121 510 1 Tu civium deus conditor et

Tu civium deus conditor et sanctificator caelestium et mansionum eorundem | Intra templum majestati nominis tui consecratum | Tibi populum congregatum | Tua gratia sanctifica | Ut tuo dono largiente tibi fieri gratum templum mereamur nunc et semper et in aevum deus qui neminem vis perire

In Dedicatione Eccl. MI Sq ah53248 ? Image
CH-E 121 511 1 Omnes sancti seraphin cherubin throni

Omnes sancti seraphin cherubin throni quoque | Dominationesque principatus potestates virtutes | Archangeli angeli vos decet laus et honores | Ordines novenos spirituum beatorum | Quos in dei laudibus firmavit caritas | Nos fragiles homines firmate precibus | Ut spiritales pravitates vestro juvamine vincentes fortiter | Nunc et in aevum vestris simus digni sollemniis interesse sacris | Vos quos dei gratia vincere terrea | Et angelis socios fecit esse polo | Vos patriarchae prophetae apostoli confessores martyres monachi virgines | Et viduarum sanctarum omniumque placentium populus supremo domino | Nos adjutorium | Nunc et perenniter | Foveat protegat ut vestrum in die poscimus gaudiorum vestrorum

Omnium Sanctorum MI Sq ah53112 ? Image
CH-E 121 512 1 Sacerdotem Christi Martinum | Cuncta

Sacerdotem Christi Martinum | Cuncta per orbem canat ecclesia pacis catholicae | Atque illius nomen omnis haereticus fugiat pallidus | Pannonia laetetur genetrix talis filii | Italia exsultet alitrix tantis juvenis | Et Galliae trina divisio sacro certet litigio cujus esse debeat praesul | Sed pariter habere se patrem omnes gaudeant Turoni soli ejus corpus foveant | Huic Francorum atque Germaniae plebs omnis plaudat | Quibus videndum invexit dominum in sua veste | Hic celebris est Aegypti patribus Graeciae quoque cunctis sapientibus | Qui impares se Martini meritis sentiunt atque ejus medicamini | Nam febres sedat daemonesque fugat paralytica membra glutinat | Et mortuorum sua prece trium reddit corpora vitae pristinae | Hic ritus sacrilegos destruxit et ad Christi gloriam dat ignibus ydola | Hic nudis mysteria bracchiis conficiens praeditus est caelesti lumine | Hic oculis ac manibus in caelum et totis viribus suspensus terrena cuncta respuit | Ejus ori numquam Christus abfuit sive justitia vel quicquid ad veram vitam pertinet | Igitur te cuncti poscimus o Martine ut qui multa mira hic ostendisti | Etiam de caelo gratiam Christi nobis supplicatu tuo semper infundas

Martini MI Sq ah53181 ? Image
CH-E 121 515 1 Laude dignum sanctum canat Othmarum

Laude dignum sanctum canat Othmarum Svevia mater | Talis nati profectu gratulans semper | Hic velut sidus eximium placitus deo | Inter fraternas caligines rutilans micat | Hic Jesu Christi praeceptis paruit promptus | Hic ejus membris subvenit minimis largus | Nunc suae perfectae vitae se testem exhibet | Debiles curando atque tuendo supplices | Hunc jam coetibus conjunctum sanctorum cuncti precemur | Ut nos fragiles semper conciliet domino deo | Qui regnat trinitas summa

Othmari MI Sq ah53203 ? Image
CH-E 121 517 1 A solis occasu usque ad

A solis occasu usque ad exortum | Est cunctis nomen tuum deus laudabile | Qui inde novum solem mittis mira lege | Qui lustret orbem radiis | Et fotu terras vegetet | Hic Columbanus nomine columbinae vitae fuit | Dignus habere spiritus sancti pignus in hac vita | Hic terram cum Abraham reliquit et cognatos propter deum | Hic sum Joanne regis incestum increpare non metuit | Huic pastum dat deus in deserto cum Moyse | Huic caelum obsequi est paratum cum Josue | Hic feras mansuefacit et corvos ut Helias et Daniel | Hic persecutiones cum apostolis Christi perpetitur | Huic ipse veritatis hostis nutu dei | Testatur quod hic veritatis cultu foret | Nos ergo tete poscimus | Beate quo nos domino tu commendes

Columbani MI Sq ah50206 ? Image
CH-E 121 519 1 Deus in tua virtute sanctus

Deus in tua virtute sanctus Andreas gaudet et laetatur eadem comitatus | Piscatio nati tui ipse primum factus piscator populorum | Myrmidones idolatras diu fluctivagos reti coepit fidei | Is legibus Achaiam tuis deus victor illius subjugavit | Et tropaeum Christi tui fixit ibi bonum se ostentans militem | Miracuilis virtutibus doctrinis quaecumque quaesita spolia tibi o rex attulit | Atque suo cruore triumphi inscripsit titulos tui regnum domine | Istum crucis socium et regni credimus | Christi filii tui atque fraterculum | Nos igitur peccatis nostris gravati te deus poscimus | Ut illius qui tua semper sectatus praecepta tibi placet | Nos intercessione tuearis in aeternum

Andreae MI Sq ah53122 ? Image
CH-E 121 521 1 Clare sanctorum senatus apostolorum princeps

Clare sanctorum senatus apostolorum princeps orbis terrarum rectorque regnorum | Ecclesiarum mores et vitam moderare | Quae per doctrinam tuam fideles sunt ubique | Antiochus et Romus concedunt tibi Petre regni soliam | Tyrannidem tu Paule Alexandrinam invasisti Graeciam | Aethiopes horridos Matthaee agnelli vellere | Qui maculas nesciat aliquias vestisti candido | Thoma Bartholomaee Joannes Philippe Simon Jacobique pariles | Andrea Thaddaee dei bellatores inclyti | Et vos occidens et oriens | Immo teres mundi circulus se patres habere gaudet et exspectat judices | Et idcirco mundus omnis laudes vobis et honorem sanctis debitum supplex impendit

Comm. Apostolorum MI Sq ah53228 ? Image
CH-E 121 522 1 Agone triumphali militum regis summi

Agone triumphali militum regis summi | Dies iste celebris est populis ipsi regi credulis | Hi delectamentum respuerant mundanorum | Et crucem tunc turpem cottidie bajularunt | Hos nullius feritas a Christo separat | Quin ad eum mortibus millenis properent | Non carcer ullus aut cathena molliunt fortia in Christo pectora | Sed nec ferarum morsus diri martyrum solidum excavant animum | Non imminens capiti gladius territat | Fortissimos milites optimi domini | Nunc manu dei complexi persequentum insultant furoribus quondam crudelibus | Et plebi Christi solamen suppeditant in cunctis laboribus lubrici saeculi | Vos Christi martyres | Nos valde fragiles precibus nos justo judici sinceris jugiter commendare curate

Comm. plurimorum Martyrum MI Sq ah53229 ? Image
CH-E 121 524 1 Tubam bellicosam quam dei non

Tubam bellicosam quam dei non verentes servi | Procedunt ad bella geminis | Horrendum instructa hostibus | Tuba mutemus consonae vocis socii | Et quos virtutum meritis socordes nequimus imitari pangamus melo | Hos athletas summi dei | Est aggressus inimicus multiformis nequitiae | Blandimentis fallacibus a veritate avertere | Ast illi cor sursum ad dominum librando solerter disrumpunt tendiculas trucis aucupis | Tunc iratus hostis latens | Vim furoris in apertum saeviendo evomuit | Armavitque membra sua adversus dei milites | Sed ipsi vincentes omnimoda poenarum genera sua capita dicarunt Christo regi laureanda

Comm. plurimorum Martyrum MI Sq ah53230 ? Image
CH-E 121 526 1 Quid tu virgo mater ploras

Quid tu virgo mater ploras Rachel forma | Cujus vultus Jacob delectat | Ceu sororis aniculae | Lippitudo eum juvet | Terge mater fluentes oculos | Quam te decent genarum rimulae | Heu heu heu quid me incusatis fletus incassum fudisse | Cum sim orbata nato paupertatem meam qui solus curaret | Qui non hostibus cederet angustos terminos quos mihi Jacob adquisivit | Quique stolidis fratribus quos multos pro dolor extuli esset profuturus | Numquid flendus est iste | Qui regnum possedit caeleste | Quique prece frequenti miseris fratribus apud deum auxiliatur

Comm. unius Martyris MI Sq ah53239 ? Image
CH-E 121 528 1 Miles inclyte fortissimi regis Christi

Miles inclyte fortissimi regis Christi nos adjuva | Servos ejus multum reos atque poena dignissimos | Pro qualitate facinorum heu nostrorum | O tu qui propter Christi leges sanguinem effudisti et vitam posuisti | Legirupis morteque dignis indulgere nobis Christum testis ejus posce

Comm. unius Martyris MI Sq ah53236 ? Image
CH-E 121 529 1 Rex regum*

Rex regum*

Comm. unius Martyris MI Sq ah53243 * Image
CH-E 121 529 2 Scalam ad caelos subrectam tormentis

Scalam ad caelos subrectam tormentis cinctam | Cujus ima draco servare cautus invigilat jugiter | Ne quis ejus vel primum gradum possit insaucius scandere | Cujus ascensus extracto Aethiops gladio vetat exitium minitans | Cujus supremis innixus juvenis splendidus ramum aureolum retinet | Hanc ergo scalam ita Christi amor feminis fecit perviam ut dracone conculcato et Aethiopis gladio transito | Per omne genus tormentorum caeli apicem queant capere et da manu confortantis regis auream lauream sumere | Quid tibi profecit profane serpens quondam unam decepisse mulierem | Cum virgo peperit incarnatum dei patris unicum dominum Jesum | Qui praedam tibi tulit et armilla maxillam forat | Ut egressus Evae natis fiat quos tenere cupis | Nunc ergo temet virgines vincere cernis invide | Et maritatas parere filios deo placitos | Et viduarum maritis fidem nunc ingemis integram | Qui creatori fidem negare persuaseras virgini | Feminas nunc vides in bello contra te facto duces existere | Quae filios suos instigant fortiter tua tormenta vincere | Quin et tua vasa meretrices dominus emundat | Et haec sibi templum dignatur efficere purgatum | Pro his nunc beneficiis in commune dominum nos glorificemus et peccatores et justi | Qui et stantes corroborat et prolapsis dexteram porrigit ut saltim post facinora surgamus

Comm. plurimorum Virginum MI Sq ah53245 ? Image
CH-E 121 532 1 Qui benedici cupitis huc festini

Qui benedici cupitis huc festini currite Benedicti patris opem quaerite | Terrena spernite ad poli gaudia mentes tendite | Quo vir inclytus iste certissimam monstravit semitam | In quo nil nisi pia simplicitas ac norma radiat | Hic jam a primo flore et annis teneris maturis moribus senectam possidens | Cunctas lascivae carnis illecebras domans agio pneumati se vas exhibuit | Quantas deo animas lucratus fuerit dominus numerat et hostis ingemit | Cujus novas naenias et crudelissima proelia caelitus suffultus straverat | Iste calicem letali potu spumidum eminius misso signo crucis ceu saxo jacto fregerat | Persequentium ruinas dolet ut David opera absentum spiritu cognoscit Helisaico | Ut sacer Moyses de rupe fluvium precibus elicit ferrum natare praecipit | Ut Petrum sic Maurum currere fecerat pelagus physin per fidem superans | Orbati patris luctum abstersit defuncto vitae reddito | Collectum mundi globum nocte ceu sub solis jubare videt | Diu praescriptum beati sui transitus | Diem praenoscens signavit caris fratribus | Obeunte eodem quidam pulcherrimam viderant viam | Per quam illis est dictum Benedictum patrem caelos advectum | Quo sequi nos donet Christus

Benedicti MI Sq ah50205 ? Image
CH-E 121 535 1 Omnis sexus et aetas festa

Omnis sexus et aetas festa Thebaeorum martyrum | Hodie honore summo certatim celebret | Numerus perfectus quam legionem integrat | Quae thus ferre diis et liba cum noluisset fundere | Sancivit rex impius per summam decollare decimam | Contra saevos domini milites pugnant parma fidei | At illi praemoniti a sancto primate Mauritio | Impenderunt se neci cervicibus submissis | Primicerius quorum omnium Mauritius fide catholica vicerat | Exuperius miles campi ductor fuerat | Innocentius deo carus et Foronimus cunctae militiae praefuit | Ex his erat senator prudens Candidus Christo amabilis nimium | His Victor occisis superveniens palmam martyrii meruit | Sigismundus rex sanctissimus inter fontem Agaunensium atque rupem sanctissima martyrum corpora condidit | Ibidem super pignora sacrosancta templum statuit sumptuosum miraculis semper mirificis floridum | Mauritius triumphator cum sociis esto placabilis omnibus | Colentibus rite tuam sollemnitatem quem Christus his partibus Europae miserat | Ut sacris nos precibus omnes miti domino commendes o martyr Christi

Mauritii MI Sq ah53188 ? Image
CH-E 121 538 1 Benedicta semper sancta sit trinitas

Benedicta semper sancta sit trinitas deitas scilicet unica coaequalis gloria | Pater filius sanctus spiritus tria sunt nomina omnia eadem substantia | Deus genitor deus genitus in utroque sacer spiritus deitati socius | Non tres tamen dii sunt deus verus unus est sic pater dominus filius spiritus dominus | Proprietas in personis unitas est et in essentia | Majestas par et potestas decus honor aeque per omnia | Sidera maria continent arva simul et universa condita | Quem tremunt impia tartara colit quoque quem et abyssus infima | Nunc omnis vox atque lingua fateatur hunc laude debita | Quem laudet sol atque luna dignitas adoret angelica | Et nos voce praecelsa nunc simul jubilemus altithrono domino laudes in excelso | Eja et ea nunc omnes jubilemus organica cantica dulci melodia | O veneranda trinitas | O adoranda unitas | Per te sumus creati vera aeternitas | Per te sumus redempti summa tu caritas | Populum cunctum tu protege salva libera eripe et emunda | Te adoramus omnipotens tibi canimus tibi laus et gloria

De Trinitate MI Sq ah53081 ? Image
CH-E 121 541 1 Prompta mente trinitati canamus individuae |

Prompta mente trinitati canamus individuae | Patri summo qui condidit verbo cuncta | Ejusque sancto et unico filio deo | Universalem per quem pater fecit machinam | Spirituique qui procedit ab utroque | Et omne bonum fovet auget et adimplet | His tribus est par et simplex unaque deitas | Nescia crescendi numquam quae valet minui | Absque tempore regnans temporibus metas statuens | Et mortalibus pie quaerentibus vitam tribuens | Quam nobis dare dignetur

De Trinitate MI Sq ah50204 ? Image
CH-E 121 543 1 Eja recolamus laudibus piis digna |

Eja recolamus laudibus piis digna | Hujus diei carmina in qua nobis lux oritur gratissima | Noctis inter nebulosa pereunt nostri criminis umbracula | Hodie saeculo maris stella est enixa novae salutis gaudia | Quem tremunt barathra mors cruenta pavet ipsa a quo peribit mortua | Gemit capta pestis antiqua coluber lividus perdit spolia | Homo lapsus ovis adbucta revocatur ad aeterna gaudia | Gaudent in hac die agmina angelorum caelestia | Quia erat drachma decima perdita et est inventa | O culpa nimium beata qua redempta est natura | Deus qui creavit omnia nascitur ex femina | Mirabilis natura mirifice induta adsumens quod non erat manens quod erat | Induitur natura divinitas humana quis audivit talia dic rogo facta | Quaerere venerat pastor pius quod perierat | Induit galeam certat ut miles armatura | Prostratus in sua propria ruit hostis spicula auferuntur tela | In quibus fidebat divisa sunt illius spolia capta praeda sua | Christi pugna fortissima salus nostra est vera | Qui nos suam ad patriam duxit post victoriam | In qua sibi laus est aeterna

Nativitas Domini MI Sq ah53016 ? Image
CH-E 121 546 1 Christi domini militis martyrisque fortissimi

Christi domini militis martyrisque fortissimi proelia voce pari canamus extollentes ad sidera | Qui signifer bellicosus extiterat valida manu tota prosternens diabolica commenta | Quando daemon domini famulum se putaverat lapidando vincere devictus tunc recessit in tartara | Et qui Saulum fecerat necis illius auctorem Pauli nunc ecclesiae doctoris ejusdem tremit praecepta | Nam cum martyris undique corpus immensus imber lapidum premeret lacerans membra rosea | Ipse corporis allisi poenas amore Christi libenter sustinens fuderat verba talia | O Christe potens et omniparens precor ne statuas illis ista ad peccatum crimina | Haec ait atque commendat suum spiritum in manus summi patris linquentem terrestria | Nos igitur poscimus miseri alacer domini athleta | Nobis veniam jugiter postulans ut nostra deleas cuncta delicta | Et mundes omnia facinora ut per tuas preces possimus liberari de poena | Et caeli praemia perpetua cuncti tecum laeti tenere vita semper beata | Stephane signifer et protomartyr invicte

Stephani MI Sq ah53216 ? Image
CH-E 121 549 1 Salvete agni electa turba |

Salvete agni electa turba | Quae innocentis patimini pro corona | Atque Herodis ob crimina metitis poli regna | Carnifex furit cum saevitia | Quod Christus suffert patientia | Sed malum daemonis suscepit miseria | Cum Christi flosculos accepisset gloria | Quorum tu Christe pia precamina | Adsumas o quaesumus voce submissa | Precibus ut horum deleas clemens nostra peccata | Qui tibi sanguine famulabantur antequam lingua | Quos tu pro sanguine minuto caelitus ampla semper ornas altaque corona | Quae non deficiet et sine fine perennis constat summo lumine decora | Cujus nos socios pone Christi dextera | Cum ipsis pariter nobis dando praemia | Quorum in laudibus terimus labiola | Atque cum vocibus levamus praecordia | Ad laudem Christi per saecla

Nat. Innocentium MI Sq ah53161 ? Image
CH-E 121 551 1 Laus tibi Christe patris optimi

Laus tibi Christe patris optimi nate deus omnipotentiae | Quem caelitus jubilat super astra manentis plebis decus harmoniae | Quem agmina infantium sonoris hymnis collaudant aetheris in arce | Quos impius ob nominis odium tui misero straverat vulnere | Quos pie nunc remuneras in caelis Christe pro poenis nitide | Solita usus gratia qui tuos ornas coronis splendide | Quorum precibus sacris dele precamur nostrae pie crimina vitae | Ut quos laudibus tuis junxeras nobis istic dones clemens favere | Illis aeternae dans lumen gloriae | Nobis terrea concede vincere | Ut liceat serenis actibus pleniter adipisci dona tuae gratiae | Herodis ut non fiat socius quisquis in horum laude se exercet propere | Sed aeternaliter cum eisdem catervis tecum sit domine

Nat. Innocentium MI Sq ah53157 ? Image
CH-E 121 553 1 Laus tibi Christe | Qui

Laus tibi Christe | Qui humilis homo mundo apparens abjecta mundi colligis | Qui gratiam tuam usque ad ima vilissimaque porrigis | Qui parvulus ne quando tibi miracula desint divina mox parvulum cogis ad bella nova militem | Quem pugio coruscus non terreat neque laudes omnimodae vel opes omnes a statu mentis molliant | Quis non ad sinum properet tuum Christe qui de virgine nasci volens hunc gradum sacraveras | A conjugatis praecini dignatus es ore viduae continentisque viri benedici | Qui juvenis baptizari contentus a juvene tibi devoto etiam tuo adventu honorasti nuptias | Martyrio idoneos qui fecisti pusiones vagientes ut adhuc lactens lactentem haberes exercitum | Qui et ingratis praestas gratiam | Et recedentes ad te revocas | Nunc et semper sit laus tibi Christe

Nat. Innocentium MI Sq ah53158 ? Image
CH-E 121 556 1 Laus tibi Christe patris optimi

Laus tibi Christe patris optimi nate | Cui hodie dant flosculi primitivi martyrum laudes coronati | Quos impius persecutor recens progenitos te quaerens prostraverat | Mater gemit ab ubere raptum natum vicino partu fusum luci | Mucro ferit in parvorum minutis artubus papillis haerentibus | O miserum spectaculum plus lactis nivei ex his corpusculis fluebat quam sanguinis | Sed tu Christe coronis eosdem pretiosissimis adornasti protinus | Quorum precibus sacris placare domine | Et nos famulos tuos defende sedule | Ut saeculi prementis gemendos casus possimus vincere | Atque tui parentis optatas domos adire meremur | Ubi sunt mansiones multae partae tuis servis

Nat. Innocentium MI Sq ah53159 ? Image
CH-E 121 558 1 Hunc diem celebret omnis mundus

Hunc diem celebret omnis mundus ob honorem domini atque plasmatoris omnium | Qui hoc festum variis insignibus decorari voluit quod triplici compsit stemmate | Hoc die a magis visitatus est trina illi qui munuscula ad cunabula tulerant deo regi atque mortali | Quos dehinc gentilitatis populus secuturus eadem dona devotissimae fidei signabatur Christo laturus | Et vinum hodie ex aqua omnipotens manus in nuptiis effecit hilarans convivia musto innato | Sic ante illius adventum littera legalis quasi aqua potatur nunc in vinum vertitur Christo conviva | Baptismatis hodie undas intravit non egens purificatione sed ut nobis lavandis aquarum fluenta sacraret | Non dedignans inferioris personae sub manu baptizari ut nobis hoc quoque prospiceret ad humilitatem sectandam | Patris vox post lavacrum Christum emissa clare audiente baptista sibi placitum testabatur filium | Spiritus in columbae forma apparens illum mansuetum praedicat atque carentem omni dolo indicat | Ex hoc quoque novimus quod per baptismum deo in adoptivos natos sumimur atque vocamur | Hinc nos patris et nati supervolitat lotos exemplo dei nec non renatos sanctus spiritus | Quod ipse faciat qui semet hostiam obtulit deo patri pro nobis morte mortem diruens | Et ab inimicis amicos faciens coetibus nos supernis pacatos et concordes junxerat | Jesus Christus redemptor noster et plastes

Octava Epiphaniae MI Sq ah53032 ? Image
CH-E 121 561 1 Exsultet omnis aetas sexus uterque |

Exsultet omnis aetas sexus uterque | Virgines sorores plaudite | Viduae jugatae psallite | En splendent gaudia offeruntque summum ratum seni justo | Quo viso securus caeli penetravit culmina Simeon | O feminarum Maria piarum forma splendor purior cunctis | Legali more procedis mundanda angelorum choro colenda | Miramur te Christe auctorem consummandae legis in Sina | Temporis peracto decursu Mosaicis subdi mandatis | Nostrae nam causa vitae nasceris templo fereris passusque crucis ligno | Digna quae tibi munia vocis Jesu reddamus pro tali largitate | Tu maxima victima patris anus sacerdos idem vocaris | Plebem tuam precibus fulgidae genetricis tuere clemens puram et redde patri

Purificatio Mariae MI Sq ah53100 ? Image
CH-E 121 563 1 Cantemus cuncti melodum nunc alleluia

Cantemus cuncti melodum nunc alleluia | In laudibus aeterni regis haec resultat alleluia | Hoc denique calestes chori cantant in altum alleluia | Hoc beatorum per prata paradisiaca psallat concentus alleluia | Quin et astrorum micantia luminaria jubilant altum alleluia | Nubium cursus ventorum volatus fulgurum coruscatio et tonitruum sonitus dulce consonent simul alleluia | Fluctus et undae imber et procellae tempestas et serenitas cauma gelu nix pruinae saltus nemora pangant alleluia | Hinc variae volucres creatorem laudibus concinite cum alleluia | Ast illinc respondeant voces altae diversarum bestiarum alleluia | Istinc montium celsi vertices sonent alleluia | Illinc vallium profunditates saltent alleluia | Tu quoque maris jubilans abysse dic alleluia | Necnon terrarum moles immensitates alleluia | Nunc omne genus humanum laudans exsultet alleluia | Et creatori grates frequentans consonet allelua | Hoc denique nomen audire jugiter delectatur alleluia | Hoc etiam carmen caeleste comprobat ipse Christus alleluia | Nunc vos o socii cantate laetantes alleluia | Et vos pueroli respondete semper alleluia | Nunc omnes canite simul alleluia domino alleluia Christo spirituique alleluia | Laus trinitati aeternae in baptismo alleluia domini quae clarificatur alleluia alleluia alleluia hinc canamus alleluia alleluia

Sabb. Septuagesimae MI Sq ah53034 ? Image
CH-E 121 566 1 Laudes Christo redempti voce modulemur

Laudes Christo redempti voce modulemur supplici | Omnis in hac die rerum natura jubilat | Personet immensas filio dei gratias | Jam nostri concives caelestis sanctuarii milites | Ordines noveni in nostra vos adunate gaudia | Ymnite nunc superi pariter resonate inferi | Ut omnis in domini spiritus gratuletur enesi | Qui hominis causa deus homo nascitur | Et fragili carne se deitas occulens probra sustinuit patiens | Virtutibus signis ut deus emicuit | Et corporis nostri necessitate fruens verus terrigena claruit | Ab hoste tentatus non est agnitus neque divinitas patuit | Ars artem delusit donec veteris nodum piaculi secuit | In ara crucis hostiam se pro nobis Christus obtulit deo patri morte sua nostra mortificans crimina | Jam victor Christus barathro populato mortis principe vinculato ab inferis pompa regreditur nobili | Haec dies quae illuxit post turbida regni Aethiopum tempora | Christus in qua resurrexit ultra victurus | Cum carne quam sumpsit de Maria virgine | Qui ovem cum gaudio patri quam perdiderat humero revexit suo

In tempore Paschae MI Sq ah53045 ? Image
CH-E 121 569 1 Pangamus creatoris atque redemptoris gloriam

Pangamus creatoris atque redemptoris gloriam | Qui bene creatos sed seductos astutia | Callidi serpentis sua refecit gratia | Praedicens futurum ut germen sancta proferret femina | Quod hostis antiqui nociva exsuperaret capita | Quod primitus perdita serius nostra cernunt saecula | Cum splendida flosculo virgula novo pollet Maria | Qui editus mire edidit miracula | Nec juvenis tantum sed statim inter suae nativitatis primordia | Per sideris lumen vel Simeonis verba | Judaica ad se vel corda vel munera attrahens nutu gentilia | Quem pater in voce atque spiritus sanctus specie glorifica | Visentes doctorem vel archiatrum docent auctoritate sua | Qui postquam salutis dona dedit multa doctrinaeque perplura verba ore suo promulgavit saluberrima | Ad probra sputa colaphos et flagella vestem quoque ludo quaesitam et spineum venit sertum ad crucis bracchia | Quae hodie triumphali a mortuis resurgens sprevit victoria | Ducens secum primitiva ad caelos membra et nuper dispersa refotans ovilia | Quae et nobis in fine speranda licet ultima membra simus spondet dona

In tempore Paschae MI Sq ah53046 ? Image
CH-E 121 572 1 Nos Gordiani atque Epimachi nobiles

Nos Gordiani atque Epimachi nobiles laureas | Excolentes obsecremus eosdem famulatus ut noster sit in conspectu praesentatus deitatis prece illorum | Ut quod illis offerimus honori per illorum deprecatus atque interventus nosmet conclilet Christo tonanti | Hic est Gordianus mundi quondam primates atque vicarius sub Juliano tyranno christianorum aucupe | Qui dives cum esset apud imperatorem et fultus gloria grandi principis revera ut ejus vicem gereret | Christi repentina mutatus pietate et charismatibus divinis plene imbutus deum amplectitur et regem reliquit | Paulus apostolus ut olim spirans minis et caede dum studet capere capi meretur ex persecutore verbi factus | Hic Gordianus dum plebem credentum persequendo fecit ascribi mancipandam quod expugnavit pro illo passus moritur | Et supparem quem mundanus habebat jam divinis atque caelestis exactorem sustinebat et ferocissimum judicem | Cum autem creator decerneret suum athletam agonem terminare et labori finem sanciret imponere | Sub ense crudeli occubuit et per mortale tormentum reviviscens vitam per mortem se nunc laetatur indeptum | Nunc omnes martyrem caelo fruentem communi voce expostulemus ut ille et Epimachus nos et hunc locum foveant | Ut sicut unitas illos fidei | Et tumba socialis nexuit sic simile suffragium nos sentiamus amborum | O domine qui hunc contulisti honorem tuis testibus qui te cuncta spernentes erant secuti | Ut centuplum in hoc illis mundo donares et vitam aeternam in superna sede largitus esses | Fac nos horum consortes quaesumus in caelis | Quorum triumphos honore veneramur in terris

Gordiani, Epimachi MI Sq ah53153 ? Image
CH-E 121 576 1 Christus hunc diem jucundum cunctis

Christus hunc diem jucundum cunctis concedat esse christianis amatoribus suis | Christe Jesu fili dei mediator naturae nostrae ac divinae | Terras deus visitasti aeternus aethera novus homo transvolas | Officiis te angeli atque nubes stipant ad patrem reversurum | Sed quid mirum cum lactanti adhuc stella tibi serviret et angeli | Tu hodie terrestribus rem novam et dulcem dedisti domine sperandi caelestia | Te hominem non fictum levando super sidereas metas regum domine | Quanta gaudia tuos replent apostolos | Quis dedisti cernere te caelos pergere | Quam hilares in caelis tibi occurrunt noveni ordines | In humeris portanti diu dispersum a lupis gregem unum | Quem Christe bone pastor tu dignare custodire

Ascensio Domini MI Sq ah53068 ? Image
CH-E 121 578 1 Ecce sollemnis diei canamus festa |

Ecce sollemnis diei canamus festa | Qua saeculo processit gemma potens et nobilis Maria | Regalibus exorta parentelis theotocos inclyta | Haec egressura de germine Jesse tempore prisco praedicta est virgula | Et flos ex ejus radice procedens turpida mundi absolveret crimina | Istam venturam veterum parentum linguae prophetiis plenae testabantur caetlitus ac precinuerat alma oracula | Quae virgo manens paritura foret unico more filium spiritaliter conceptum qui contraderet mundo remedium | Quae Davidis genita stirpe clara generosi nominis fert insignia | Salomonis creditur haec propinqua sed majora praedita sapientia | Haec de regibus generis clari sumpsit primordia | Et haec eadem regis aeterni mater castissima | Ejus qui ante tempora fuerat atque saecula | Qui angelos et homines junxerat pace placida | Illius nobis adesse cuncti precemur auxilia | Per quem tam gravis destructa paci concessit discordia | Illius hoc nobis acquirat genetrix sancta quam sonant gaudia | Atque suum nobis placatum faciat natum per cuncta saecula | Ille nobis cuncta ut dimittat pleniter delicta | Et aeterna clemens tribuat ornarier corona | O nunc caelorum domina famulorum vocibus mota quae deposcunt aure suscipe benigna | Ut tuo nos munimine tuearis sedule donec nosmet regna dones scandere superna

Nativitas Mariae MI Sq ah53096 ? Image
CH-E 121 581 1 Sancti belli celebremus triumphum laude

Sancti belli celebremus triumphum laude debita | Quo christicolum decens fit victoria | Dextrorsum castra Mauritius ducit agmina | Contra seclesta Herculius auget proelia | Conjurant saevi contra felicium vota | Conspirant sancti subdere colla devota | Decimum jam quemque caeli suscepit regia | Mox et subsequentum clara visura milia | Quorum precibus tua nos domine regat gratia | Tanti ducis ut mereamur sequi fida monita spatia vitae per cuncta

Mauritii MI Sq ah53186 ? Image
CH-E 121 583 1 Summi regis archangele Michael | Intende

Summi regis archangele Michael | Intende quaesumus nostris vocibus | Te namque profitemur esse supernorum civium principem | Tu deum obsecra pro nobis ut mittat auxilium miseris | Te deum generi humano orante diriguntur angeli | Ne laedere inimici quantum cupiunt versuti fessos umquam mortales praevaleant | Idem tenes perpetui principatum paradisi semper te sancti honorant angeli | In templo tu dei thuribulum aureum visus es habuisse manibus | Inde scandens vapor aromate plurimo pervenit ante conspectum dei | Tu crudelem cum draconem forti manu straveras faucibus illius animas eruisti plurimas | Hinc maximum augebatur in caelo silentium millia millium dicebant salus regi domino | Audi nos Michael angele summe huc parum descende de poli sede nobis ferendo opem domini levamen atque indulgentiae | Tu nostros Gabriel hostes prosterne tu Raphael aegris affer medelam morbos absterge noxas minue nosque fac interesse gaudiis beatorum

Michaelis MI Sq ah53192.1 ? Image
CH-E 121 585 1 Christe sanctis unica spes salus

Christe sanctis unica spes salus vita atque gloria perpetua | Cujus charismate sicut India ita flagrat et Hibernia | Quin insuper mirando modo nova mittit luminaria | Quae Galliae vel Germaniae corda foveant sterilia | Ex quibus probati per omnia nos hodie beati Galli merita tui confessoris inclyti recolentes ejus clara devote curamus sollemnia | Et sicut praesens sua tempora virtutibus concessis tuo munere clarificavit ita nostra temperet de caelo tua concomitante sese gratia | Daemonicas domans rabies atque sanitatum tribuens medicamina | Et veniam lapsis deprecans jugi supplicationum sacrarum instantia | Necnon pacis gaudia et transitivae vitae commoda atque sempiterna cum sanctis praemia | Atque meretricibus et publicanis viam pandere consuevisti paenitendi remedia | Te sanctum pro nostris reatibus ad cruciamenta volens permittendo probrosissima | Ut tui participes spiritus ad patris dexteram infinita perfruamur saecula

Galli MI Sq ah53150 ? Image
CH-E 121 588 1 Eja fratres cari festivitatem sancti

Eja fratres cari festivitatem sancti Othmari patris agamus exsultantes gaudio sancti spiritus | Laetetur Svevia prolis tantae glorioso partu foecunda domino | Exsultet juvenis tanti nutrix curiensis Rhetianorum regio | Ecce iste est qui sacerdos in diebus suis deo complacens | Legem Christi custodiendo reconciliavit mundum domino | Candelabrum ponite fratres lucernae huic aureolum | Ut sublime posita clarum jucundius spargat lumen et diabolicos radio longe pellat errores | Caelestis patriae semitam monstrans plebi credentum | Hic igitur Othmarus spiritu sancto plenus in scotigenae Galli cella verendi | Caenobialis vitae tradidit instituta Benedictus ut castro fecit Cassino | Studiis hunc locum fovens exemplis irradians | Itaque cum lupis caulas domini vastantibus | Auctoritas viri optimi zelo Christi obstaret raptus est ab eis | In insulam Rheni fluminis qui detrusus diuque misere tractatus | De carcere hujus vitae caeli regnum petiit | Inde suis supplicibus pacem Christi tribuens | Qui nos deo semper commendet

Othmari MI Sq ah53204 ? Image
CH-E 121 590 1 Sollemnitatem fratres carissimi colimus almam

Sollemnitatem fratres carissimi colimus almam | Martyris egregiae virtutis Leudegarii episcopi civitatis Aeduensis provisore tali beatae | Laudibus hanc sedulis agamus et eundem pontificem crebris precibus rogemus ut nos Christi pace repleat | Nam non dubitamus regem militi suo prompte adnuere plebis quotiens fidelis necessitates suggerat | Qui meritis probis templum pectore suo spiritu sancto castum praebuit revicens oblectamenta corporis | Pius et modestus mansuetus interventu fidelis strenuus ad illecebris mundanis animum proprium conservans illaesum | Praesul hic non solum praefatam diocesim salubri studio procuraverat sed totum Francorum imperium prudenter regebat | Hic pauperibus largus refector merentiumque solator viduarum et orphanorum defensor exstiterat | Sed muneribus mundo tam piis antiquus invidens hostis contra illum ceu singularis mox dentes exacuit | Jam quidem veneno satellites draco squamosus infecit atque secum in furoris nefas conspiravisse fecit | Nec mora comprensum in vincula virum beatum truserat pietatis nescia manus ac tormentis affecerat | Clara luminis dempsit fenestras | Oris exciderat organum ne justitiae laudibus recitavisset dominum | Sed mox conditor vocem reddidit et pro luminibus erutis caelestibus hunc radiis jam circumsaepsit in terris | Et ministri Belcebulis illum cernentes post vunlera esse validiorem expaverant | Et pectoris stuporem in iram vertentes sententiam decernunt capitalem super eum | Spiritus petit aulam gaudens angelicam et corpus triumphalis viri sterit ceu vivi

Leodegarii MI Sq ah53175 ? Image
CH-E 121 594 1 Et sicut liliorum candor in

Et sicut liliorum candor in gloria splendebit coram Christo beato | Et ceu rosarum pulchritudo rutilat in magno decore | Et sicut arbor odorem | Quae vocitatur nomine cedrus

MI Sq ah49260 * Image
CH-E 121 594 2 Omnes gentes quas creasti domine |

Omnes gentes quas creasti domine | Laudis tibi ferant vota sedulae | Et medullata persolvant caritatis sanctae munera | Incensum arietum cum bobus et hircis | Scilicet ductor doctor et peccatorum hostia tibi reddatur | Qui non solum suscipis justos sed et vocas prolapsos | Fructus dignos facientes | Deprecor te deus ut hostiam me quoque

MI Sq g02852 * Image
CH-E 121 595 1 Laetemur gaudiis quos redemit verbum

Laetemur gaudiis quos redemit verbum patris | A reatus laqueo primi parentis dei jussa spernentis artem per hostis | Heu quando paradisum deserens | Exul venit in exitiales | Mundi istius labores | Postuma hinc proles omnis rueret | Nisi hanc in carne Christus natus levaret | Et prima corona vestiret | Atque rursus in caelo collocaret

MI Sq ah49615 * Image
CH-E 121 596 1 Ad celebres rex caelice laudes

Ad celebres rex caelice laudes cuncta | Clangat canora caterva symhonia | Odas atque solvat contio tibi nostra | Cum jam renovantur Michaelis Inclyta valde festa | Per quem laetabunda perornatur machina mundi tota | Novies distincta pneumatum sunt agina per te facta | Sed cum vis facis haec flammea per angelicas officinas | Inter primaeva sunt haec nam creata tua cum simus nos ultima factura sed imago tua | Theologica categorizant symbola nobis haec ter tripertita per privata officia | Plebs angelica phalanx et archangelica principans turma virtus uranica ac potestas almifica | O dominantia numina divinaque subsellia cherubim aetherea ac seraphim ignicoma | Vos o Michael caeli satrapa Gabrielque vera dans verbi nuntia | Atque Raphael vitae vernula transferte nos inter paradisicolas | Per vos patris cuncta complentur mandata quae dat | Ejusdem sophia compar quoque pneuma una permanens in usia | Cui estis administrantia deo millia millium sacra | Vices per bis quinas bis atque quingentas vestra | Centena millena assistunt in aula ad quam rex ovem centisimam | Verbigena drachmamque decimam vestra duxit supra aglamata | Vos per aethra nos per rura terrea | Pars electa harmoniae vota damus perlyricas citharas | Quo post bella Michaelis ultima | Nostra deo sint accepta auream super aram thymiamata | Quo in coaeva jam gloria | Tum decantemus alleluia

Ded.Mont.S.Michaelis MI Sq ah53190 ? Image
Page 21 of 21