Browse Chants | Cantus Manuscript Database

Browse Chants

Displaying 1-5 of 5 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
CH-E 121 071 4 Responsum accepit Simeon a spiritu

Responsum accepit Simeon a spiritu sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum domini et cum inducerent puerum in templum accepit eum in ulnas suas et benedixit eum et dixit nunc dimittis domine servum tuum in pace

Purificatio Mariae X A g00069 ? Image
CH-E 121 072 1 Ave gratia plena dei genetrix

Ave gratia plena dei genetrix virgo ex te enim ortus est sol justitiae illuminans quae in tenebris sunt laetare tu senior juste suscipiens in ulnas liberatorem animarum nostrarum donantem nobis et resurrectionem

Purificatio Mariae X A 200456 ? Image
CH-E 121 072 2 Adorna thalamum tuum Sion et

Adorna thalamum tuum Sion et suscipe regem Christum amplectere Mariam quae est caelestis porta ipsa enim portat regem gloriae novi luminis subsistit virgo adducens manibus filium ante luciferum quem accipiens Simeon in ulnas suas praedicavit populis dominum eum esse vitae et mortis et salvatorem mundi

Purificatio Mariae X A g00068 ? Image
CH-E 121 456 1 Concentu parili hic te Maria

Concentu parili hic te Maria veneratur populus teque piis colit cordibus | Generosi Abraham tu filia veneranda regia de Davidis stirpe genita | Laetare mater et virgo nobilis Gabrielis archangelico quae oraculo credula genuisti clausa filium | In cujus sacratissimo sanguine emundatur universitas perditissimi generis ut promisit deus Abrahae | Te virga arida Aaron flore speciosa te figurat Maria sine viri semine nato floridam | Tu porta jugiter serata quam Ezechielis vox testatur Maria soli deo pervia esse crederis | Sed tu tamen matris virtutum dum nobis exemplum cupisti commendare subisti remedium pollutis statutum matribus | Ad templum detulisti tecum mundandum qui tibi integritatis decus deus homo genitus adauxit intacta genetrix | Laetare quam scrutator cordis et renum probat habitatu proprio singulariter dignam sancta Maria | Exsulta cui parvus arrisit tunc Maria qui laetari omnibus et consistere suo nutu tribuit | Ergo quique colimus festa parvuli Christi propter nos facti ejusque piae matris Mariae | Si non dei possumus tantam exsequi tardi humilitatem forma sit nobis ejus genetrix | Laus patri gloriae qui suum filium gentibus et populo revelans Israel nos sociat | Laus ejus filio qui suo sanguine nos patri reconcilians supernis sociavit civibus | Laus quoque semper sancto spiritui sit amborum per aevum

Purificatio Mariae MI Sq 508003 ? Image
CH-E 121 561 1 Exsultet omnis aetas sexus uterque |

Exsultet omnis aetas sexus uterque | Virgines sorores plaudite | Viduae jugatae psallite | En splendent gaudia offeruntque summum ratum seni justo | Quo viso securus caeli penetravit culmina Simeon | O feminarum Maria piarum forma splendor purior cunctis | Legali more procedis mundanda angelorum choro colenda | Miramur te Christe auctorem consummandae legis in Sina | Temporis peracto decursu Mosaicis subdi mandatis | Nostrae nam causa vitae nasceris templo fereris passusque crucis ligno | Digna quae tibi munia vocis Jesu reddamus pro tali largitate | Tu maxima victima patris anus sacerdos idem vocaris | Plebem tuam precibus fulgidae genetricis tuere clemens puram et redde patri

Purificatio Mariae MI Sq ah53100 ? Image
Page 1 of 1