Salvatorem exspectamus dominum Jesum Christum qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae
Sobrie et juste et pie vivamus in hoc saeculo exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni dei
Obsecro domine mitte quem missurus es vide afflictionem populi tui sicut locutus es veni et libera nos
Qui regis Israel intende qui deducis velut ovem Joseph qui sedes super cherubim
Gaude et laetare filia Sion quia ecce ego venio et habitabo in medio tui dicit dominus
Ecce virgo concipiet et pariet filium et vocabitur nomen ejus Emmanuel
Bethleem non es minima in principibus Juda ex te enim exiet dux qui regat populum meum Israel ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum
Egredietur dominus de loco sancto suo R. Veniet ut salvet populum suum
Ecce virgo concipiet et pariet filium dicit dominus et vocabitur nomen ejus admirabilis deus fortis