Sapientiam sanctorum narrant populi et laudem eorum pronuntiat omnis ecclesia
Exsultabunt sancti in gloria laetabuntur in cubilibus suis
Via justorum recta facta est et iter sanctorum praeparatum est
Ecce merces sanctorum copiosa est apud deum ipsi vero mortui sunt pro Christo et vivent in aeternum
Reddet deus mercedem laborum sanctorum suorum et deducet illos in via mirabili
Omnes sancti dei orate pro nobis semper
Sancti dei omnes intercedite pro nostra omniumque salute
Omnes sancti*
Sancti dei*