Browse Chants | Cantus Manuscript Database

Browse Chants

Displaying 1-5 of 5 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
TR-Itks 42 217v 1 Iam cum celos ascendisset nostra

Iam cum celos ascendisset nostra salus dominus atque suis transmisisset dona sancti spiritus repleverunt partes mundi duodeni proceres seminantes verbum dei ad salvandos homines

Stephani, Reg. M R 1.1 604946 1
TR-Itks 42 217v 2 In omnem apostolorum terram sonus

In omnem apostolorum terram sonus exivit et in fines orbis terre verbum horum prodiit

Stephani, Reg. M V 01 604946a 1S
TR-Itks 42 217v 3 Gaudebat ergo patrono suo queque

Gaudebat ergo patrono suo queque regio et grates pro tanto dono referebat domino restabat Pannoniorum plebs sine consilio clausa tenebris errorum in mundi naufragio

Stephani, Reg. M R 1.2 604947 2
TR-Itks 42 217v 4 Et dum cresceret in orbe

Et dum cresceret in orbe fidei religio et credentes puro corde nascerentur denuo

Stephani, Reg. M V 01 604947a 2
TR-Itks 42 217v 5 Genti tamen devianti per mortis

Genti tamen devianti per mortis illecebras et procaciter amanti cecitatis tenebras ideo differebatur salutis preconium ut post moras assequatur maius beneficium

Stephani, Reg. M R 1.3 604948 3
Page 1 of 1