Lapidabant Judaei Stephanum invocantem et dicentem domine Jesu accipe spiritum meum
Adhaesit anima mea post te quia caro mea lapidata est pro te deus meus
Stephanus vidit caelos apertos vidit et introivit beatus homo cui caeli patebunt
Positis autem genibus clamabat voce magna dicens Stephanus domine Jesu ne statuas illis hoc peccatum
Ecce nomen*
Patefactae sunt januae caeli Christi martyri Stephano qui in numero sanctorum inventus est primus et ideo triumphat in caelis coronatus alleluia
Sepelierunt Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super eum
Saule quid persequeris martyrem meum Stephanum ego te faciam servum meum
Stephanus servus dei quem lapidabant Judaei vidit caelos apertos vidit et introivit beatus homo cui caeli patebunt
Videbant omnes Stephanum qui erant in concilio et intuebantur vultum ejus tamquam vultum angeli stantis inter illos
Jucundus homo qui miseretur in domino non commovebitur in aeternum
Quid retribuam domino pro omnibus quae retribuit mihi calicem salutaris accipiam
Domine libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa