Sanctae Magdalenae festum Mariae celebremus morte triumphata quae novit vivere Christum praedictrix in te superne quae pro fuit esse
Succurrat miseris dulcifluis precibus
Fidelium devotio*
Unguentum fidei fundentes vertice Christi cum Magdalena juste vivendo Maria sic placeamus ei virtutis adore refecti
Adoremus Christum pietatis ni mense dominum quem resurgentem prima meruit Magdalena videre Maria
Recumbente Jesu in domo pharisaei Simonis accessit ad eum Maria Magdalena afferens pretiosi libram unguenti
Cum autem effudisset Maria alabastrum super caput domini impleta est domus ex odore unguenti