Habitabit in tabernaculo tuo requiescet in monte sancto tuo
Exsultent justi*
Isti sunt sancti qui passi sunt propter te domine vindica eos quia clamant ad te cottidie
Vindica*
Cantabant sancti canticum novum ante sedem dei et agni et resonabat terra in voces illorum
Isti sunt qui venerunt ex magna tribulatione et laverunt stolas suas in sanguine agni
Ecce vidi agnum stantem supra montem Sion et cum eo sanctorum milia et habebant nomen ejus et nomen patris ejus scriptum in frontibus suis
Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati virgines enim sunt