Ecce virgo concipiet et pariet filium dicit dominus et vocabitur nomen ejus admirabilis deus fortis
Super solium David et super regnum ejus sedebit in aeternum
Ecce dies veniunt*
Ecce apparebit dominus et non mentietur si moram fecerit exspecta eum quia veniet et non tardabit
Tu Bethleem terra Juda non eris minima in principibus Juda ex te enim exiet dux qui regat populum meum Israel
Dabit illi dominus sedem David patris ejus et regnabit in aeternum
Egredietur virga de radice Jesse
Descendet dominus sicut pluvia in vellus orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis
Et adorabunt eum omnes reges omnes gentes servient ei